Ēchō et Narcissus

Prōmīsī tibi, lēctor, vātem caecum et puerum pulcherrimum. Vātēs prior venit. Vātēs est quī futūra videt et dīcit — et TĪRESIĀS, vir Thēbānus, omnium vātum nōtissimus erat. Sed quōmodo vātēs factus est? Audī rem mīram. Ōlim in silvā viridī duōs serpentēs magnōs vīdit et baculō percussit — baculum est lignum, quod manū tenēs — et statim (mīrābile dictū!) ē virō FĒMINA factus est. Septem annōs fēmina fuit; octāvō annō eōsdem serpentēs iterum vīdit, iterum percussit — et fōrma prior rediit. Ūnus igitur hominum et vir et fēmina fuerat. Hanc ob causam Iuppiter et Iūnō, dum inter sē iocīs lūdunt, eum arbitrum sūmpsērunt — arbiter est quī inter duōs iūdicat — quaerēbant enim rīdentēs, uter māiōrem ex amōre voluptātem caperet, vir an fēmina. Voluptās gaudium est corporis et animī. Iuppiter “fēmina” dīxerat; Iūnō negābat. Tīresiās, quī utrumque fuerat, dicta Iovis firmāvit. Et Iūnō — audī iterum deam īrātam! — gravius Sāturnia iūstō nec prō māteriā fertur doluisse: gravius quam iūstum erat, gravius quam rēs merēbat — sīcut Diāna “violentior aequō” vīsa est, meministī! — et oculōs iūdicis suī aeternā nocte damnāvit. Caecum eum fēcit — propter iocum.