LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Pȳramus et Thisbē

Dum Thēbae tōtae Bacchō novō sacra celebrant — Bacchus enim, fīlius ille Semelēs, iam deus factus erat — trēs sorōrēs domī manēbant: fīliae MINYĀE, quae deum novum contemnēbant. “Nōs Minerva tenet, melior dea,” inquiunt — et, dum aliae fēminae per viās clāmant et tympana pulsant, illae domī LĀNAM trahunt. Lāna est vellus ovium, ex quō vestēs fīunt: fēminae Rōmānae et Graecae lānam digitīs in FĪLA dēdūcēbant — fīlum est pars lānae tenuissima et longa — et fīla in TĒLĀ texēbant: tēla māchina est, in quā fīla in vestem texuntur. Sed opus manuum longum est: itaque ūna sorōrum “fābulīs” inquit “opus levēmus! Dum manūs labōrant, aurēs vacent — perque vicēs aliquid in medium referāmus.” Placet: et prīma nārrāre iubētur. Illa multās fābulās nōvit; dubitat, quam ēligat; tandem hanc ēligit, quoniam vulgāris fābula nōn est — quia fābula nōta et trīta nōn est. Sīc, lānā sua fīla sequente, incipit — et nōs cum sorōribus audiāmus.

  • lāna -ae (f) vellus ovium
  • fīlum -ī (n) pars lānae tenuissima longa
  • tēla -ae (f) māchina in quā texitur
  • texō -ere fīla in vestem iungō