Dīluvium

Iuppiter ex summā arce caelī terrās spectābat — et ingemuit. Vīderat enim omnia scelera aetātis ferreae; vīderat ante omnia mēnsam foedam Lycāonis — rem nōndum omnibus nōtam, dē quā mox ipse nārrābit. Quid est mēnsa? Mēnsa est tabula ad quam sedēmus, ubi edimus. Et foedum est quod turpe et sordidum est, quod vidēre nōn vīs. Īra ingēns in pectore deī concipitur, īra digna Iove. Itaque concilium vocat: omnēs deōs ad sē convocat. Quid est concilium? Concilium est conventus: multī in ūnum locum vocantur, ut ūnā cōnsilium capiant. Nūlla mora tenuit vocātōs: statim veniunt deī.
- concilium -ī (n) conventus, multī in ūnum vocātī
- mēnsa -ae (f) tabula ad quam edimus
- foedus -a -um turpis, sordidus
- pectus -oris (n) pars corporis ubi cor est