In Nova Corpora

In nova corpora! Iam scīs, lēctor, quid poēta prōmittat: fābulās dē fōrmīs in nova corpora mūtātīs. In hōc librō homō fiet lupus, puella fiet arbor, saxa fient hominēs — omnia mūtantur, nihil perit. Sed unde incipit tanta fābula? Ab ipsō initiō omnium rērum: ā prīmā orīgine mundī. Quid est orīgō? Orīgō est prīmum initium, fōns unde rēs nāscitur. Et quid est mundus? Mundus est omne quod est: caelum et terra et mare et sīdera — tōtus ōrdō rērum. Nam Ovidius carmen perpetuum prōmīsit: ab orīgine mundī ad sua ipsīus tempora fābulam sine fīne dēdūcet. Ergō prīma fābula tōtīus operis nōn dē ūnō homine est, nōn dē ūnō deō — sed dē ipsō mundō: quōmodo omnia facta sunt. Audī verba ipsa, quae iam cantāre didicistī:
- orīgō -inis (f) prīmum initium, fōns rērum
- mundus -ī (m) caelum, terra, mare — omnia
- perpetuus -a -um continuus, sine fīne
- prōmittō -ere dīcō mē factūrum esse
In nova fert animus mūtātās dīcere fōrmās
corpora; dī, coeptīs (nam vōs mūtāstis et illās)
adspīrāte meīs prīmāque ab orīgine mundī
ad mea perpetuum dēdūcite tempora carmen!
CHAOS
Ante mare et terrās, ante caelum ipsum — quid erat? Ūnus vultus nātūrae in tōtō orbe erat. Quid est vultus? Vultus est faciēs, speciēs quam vidēs. Et hunc ūnum vultum hominēs posteā “Chaos” dīxērunt: rudis indigestaque mōlēs. Quid est mōlēs? Mōlēs est massa ingēns, magnum pondus sine fōrmā. Rudis autem est quod nōndum factum, nōndum parātum est; et indigestum est quod sine ōrdine iacet. In hāc mōle omnia iam erant — sed male iūncta: sēmina rērum discordia. Quid est sēmen? Sēmen est prīncipium parvum ex quō rēs crēscit, sīcut ex parvō sēmine magna arbor. Nūllus adhūc Sōl mundō lūmina praebēbat; nūlla Lūna nova cornua crēscendō reparābat; nūlla tellūs in mediō āere pendēbat. Quid est tellūs? Tellūs est terra — sīc poētae terram vocāre amant. Ubi terra erat, ibi et mare et āēr erat: īnstabilis tellūs, innābilis unda — id est: terra in quā stāre nōn potes, aqua in quā natāre nōn potes — āēr sine lūce. Nihil suam fōrmam tenēbat, et aliud aliī obstābat: nam in ūnō corpore frīgida cum calidīs pugnābant, ūmida cum siccīs, mollia cum dūrīs, gravia cum levibus. Bellum erat — sed bellum sine mīlitibus: rēs ipsae inter sē pugnābant!
- vultus -ūs (m) faciēs, speciēs
- mōlēs -is (f) massa ingēns sine fōrmā
- sēmen -inis (n) prīncipium parvum ex quō rēs crēscit
- tellūs -ūris (f) terra (verbum poētārum)
DEUS LĪTEM DIRIMIT
Hoc bellum deus fīnīvit — deus et melior nātūra. Quis deus? Nēmō scit! Ovidius ipse dīcit: quisquis fuit ille deōrum — quīcumque ille deus fuit. Hic deus lītem dirēmit. Quid est līs? Līs est pugna verbōrum, contrōversia inter duōs. Et lītem dirimere est pugnam fīnīre, pugnantēs sēparāre. Quōmodo deus lītem rērum dirēmit? Caelō terrās abscidit — id est: sēparāvit — et terrīs undās, et caelum liquidum ab āere dēnsō sēparāvit. Tum suum locum cuique reī dedit. Ignis, quī sine pondere est, statim in summam arcem caelī fūgit. Quid est pondus? Pondus est gravitās reī: quod pondus habet, deorsum cadit; quod sine pondere est, sūrsum volat. Proximus īgnī est āēr, levis et ille. Tellūs autem dēnsior magna elementa trāxit et suō pondere pressa est: īnfimum locum tenet. Circum eam umor fluit: mare terram amplectitur et solidum orbem tenet. Ecce ōrdō novus! Suprā: ignis. Deinde: āēr. Īnfrā: terra. Circum: aqua. Cūr ignis suprā est? Quia levissimus est. Cūr terra īnfima sedet? Quia gravissima est. Ex bellō pāx facta est; ex mōle — mundus.
- līs lītis (f) pugna, contrōversia
- dirimō -ere pugnam fīniō, sēparō
- pondus -eris (n) gravitās reī
- umor -ōris (m) aqua, rēs ūmida
FACIĒS MUNDĪ
Deinde deus terram ipsam fōrmāvit: in speciem magnī orbis eam fēcit, rotundam sīcut pilam. Tum maria iussit diffundī et ventīs crēscere et lītora terrae circumdare. Addidit fontēs et lacūs immēnsōs, et flūmina inter rīpās dēclīvēs dūxit. Quid est rīpa? Rīpa est margō flūminis, sīcut lītus est margō maris. Iussit campōs extendī, vallēs subsīdere, silvās fronde tegī, montēs altōs surgere. Quid est vallis? Vallis est locus humilis inter montēs. Et quid est frōns? Frōns est folia arborum, vestis viridis silvae. Ventīs quoque deus loca dedit, nē mundum inter sē scinderent — nam magna est discordia frātrum ventōrum! Eurus ad Aurōram recessit, ubi Sōl māne surgit; Zephyrus lītora occidentis tenet, ubi Sōl cadit; Boreās saevus Scythiam frīgidam invāsit; Auster contrārius pluviās fert, et terra sub eō semper ūmida est. Suprā omnia autem deus aethera posuit, liquidum et sine ūllā gravitāte, pūrissimam caelī partem. Vix omnia fīnibus certīs sēparāta erant, cum sīdera, quae diū sub tenebrīs pressa iacuerant, tōtō caelō lūcēre coepērunt. Quid est sīdus? Sīdus est stēlla, ignis caelī nocturnus. Et nē ūlla pars mundī vacua esset, deus incolās cuique regiōnī dedit: caelum sīdera et fōrmae deōrum tenent, undae piscibus datae sunt, terra ferās cēpit, āēr volucrēs. Quid est volucris? Volucris est avis: animal quod per āera volat.
- vallis -is (f) locus humilis inter montēs
- frōns frondis (f) folia arborum
- sīdus -eris (n) stēlla, ignis caelī
- volucris -is (f) avis, animal volāns
NĀTUS HOMŌ EST
Sed adhūc aliquid deerat. Animal sānctius hīs omnibus deerat, animal mentis altae — quod cētera regere posset. Et ecce: NĀTUS HOMŌ EST. Sed quōmodo? Fortasse ille opifex rērum hominem dīvīnō sēmine fēcit. Quid est opifex? Opifex est quī opus facit, quī rēs manibus creat — hōc locō: deus ipse quī mundum fēcit. Aut fortasse — et haec fābula pulchrior est — Promētheus, fīlius Īapetī, hominem fēcit. Terra enim nova erat, nūper ā caelō sēparāta, et adhūc sēmina caelī retinēbat. Hanc terram novam Promētheus sūmpsit, aquā pluviā miscuit — et manibus suīs fīnxit! Quid est fingere? Fingere est manibus fōrmāre, fōrmam mollī māteriae dare. Vidē nunc, lēctor, prīmam omnium mūtātiōnem — spectā omnia membra: ex terrā ūmidā surgit prīmum CAPUT; deinde COLLUM et PECTUS fīunt; BRACCHIA sē extendunt et MANŪS accipiunt, manūs digitōs; CRŪRA sē fīrmant; PEDĒS terram tangunt, quae māter eōrum est. Et tōta fōrma — cuius similis est? Deōrum ipsōrum! Nam Promētheus hominem in effigiem deōrum fīnxit. Quid est effigiēs? Effigiēs est imāgō, fōrma alterīus similis. Ūnum autem dōnum māximum restat: cētera animālia prōna sunt — id est: capita eōrum ad terram versa sunt, terram semper spectant. Hominī sōlī deus ōs sublīme dedit: homō rēctus stat, sōlus inter animālia caelum videt!
- opifex -icis (m) quī opus manibus facit
- fingō -ere manibus fōrmō
- effigiēs -ēī (f) imāgō, fōrma similis
- prōnus -a -um in terram versus, nōn ērēctus
prōnaque cum spectent animālia cētera terram,
ōs hominī sublīme dedit caelumque vidēre
iussit et ērēctōs ad sīdera tollere vultūs.
Sīc terra, quae modo rudis et sine imāgine fuerat, conversa est et novās hominum figūrās accēpit. Haec est prīma metamorphōsis tōtīus carminis. Quid est metamorphōsis? Verbum Graecum est: mūtātiō fōrmae, cum ūnum corpus in aliud corpus vertitur. Ex terrā — homō! Tenē hoc in memoriā, lēctor: semper cum in hōc librō corpus mūtābitur, haec prīma mūtātiō redībit.
AETĀS AUREA
Prīmī hominēs quālēs erant? Fēlīcissimī omnium! Prīma enim aetās AUREA fuit: sīcut aurum optimum metallōrum est, sīc illa aetās optima omnium fuit. Nūllus iūdex erat, nūlla lēx — et tamen hominēs sponte suā fidem rēctumque colēbant, sine vindice tūtī. Quid est vindex? Vindex est quī iūs dēfendit et malōs pūnit. Sponte suā autem facere est ex vōluntāte suā facere, nūllō cōgente. Poena metusque aberant: nēmō iūdicem timēbat, quia iūdex nōn erat! Nōndum ūlla pīnus dē montibus suīs in undās dēscenderat — id est: nūlla nāvis erat, nam nāvēs ex pīnū fīunt — et hominēs nūlla lītora praeter sua nōverant. Nōndum fossae altae oppida cingēbant; nōn tuba erat, nōn galeae, nōn ēnsis. Quid est ēnsis? Ēnsis est gladius — verbum poētārum. Sine mīlite gentēs sēcūrae mollia ōtia agēbant. Quid est ōtium? Ōtium est tempus sine labōre, sine negōtiō, sine cūrā.
- vindex -icis (m) quī iūs dēfendit, quī malōs pūnit
- ēnsis -is (m) gladius (verbum poētārum)
- ōtium -ī (n) tempus sine labōre
- sponte (adv) ex vōluntāte suā, nūllō cōgente
Et cibus? Ipsa tellūs omnia dabat! Nēmō agrum arābat: tellūs enim, ut poēta dīcit, immūnis rāstrōque intācta nec ūllīs saucia vōmeribus, per sē dabat omnia. Quid est vōmer? Vōmer est ferrum arātrī, quod terram scindit et aperit. Tum vōmer nōndum erat — nec opus erat: hominēs contentī cibīs sponte crēātīs glandēs legēbant. Quid est glāns? Glāns est frūctus dūrus quī dē quercū cadit, dē arbore Iovis. Vēr erat aeternum: nūlla hiems, nūlla aestās — sōlum vēr, semper vēr! — et placidī zephyrī flōrēs sine sēmine natōs semper mulcēbant. Mox etiam frūgēs tellūs nōn arāta ferēbat. Et — audī rem māximē mīram — flūmina iam lactis, iam flūmina nectaris ībant, et mella flāva dē arboribus viridibus stillābant! Quid est mel? Mel est cibus dulcis quem apēs faciunt — sed illō tempore ipsae arborēs mel dabant, sīcut hodiē pluviam caelum dat.
- vōmer -eris (m) ferrum arātrī
- glāns glandis (f) frūctus quercūs, arboris Iovis
- vēr vēris (n) tempus annī flōrum
- stillō -āre lentē cadō ut guttae
- [width=0.75]images_between/icon_glans_white.png
- glāns
SUB IOVE MUNDUS
Sed nihil manet — id iam scīs. Sāturnus, rēx illīus aureae aetātis, ā fīliō suō Iove victus et in Tartara tenebrōsa missus est: sīc etiam rēgna deōrum mūtantur! Sub Iove mundus erat, et vēnit prōlēs argentea: dēterior aurō, melior tamen aere. Quid est prōlēs? Prōlēs est genus novum, fīliī quī post patrēs veniunt. Iuppiter tempora veteris vēris contrāxit: nunc hiems est, nunc aestās, nunc autumnus, nunc vēr breve — quattuor spatia annī. Quid est hiems? Hiems est tempus annī frīgidum, cum nix cadit et glaciēs aquās dūrās facit. Tum prīmum āēr siccus ārsit et glaciēs ventō pependit; tum prīmum hominēs domōs quaesīvērunt — sed domūs eōrum antra erant et rāmī corticibus iūnctī. Quid est antrum? Antrum est locus cavus in saxō, domus sub terrā. Tum prīmum sēmina in longīs sulcīs terrā obruta sunt. Quid est sulcus? Sulcus est via quam arātrum in terrā aperit. Hominēs enim arāre et serere coepērunt. Quid est serere? Serere est sēmina in terram pōnere. Et bovēs sub iugō gemuērunt. Quid est iugum? Iugum est lignum quod super colla boum pōnitur, ut arātrum trahant.
- [width=0.75]images_between/icon_vomer_white.png
- arātrum et vōmer
Post argenteam tertia vēnit prōlēs aēnea — ex aere, metallō dūriōre — saevior animīs et ad arma terribilia prōmptior. Sed nōndum scelerāta erat. Scelera veniunt — cum ferrō.
- prōlēs -is (f) genus novum, fīliī
- hiems -emis (f) tempus annī frīgidum
- antrum -ī (n) locus cavus in saxō
- iugum -ī (n) lignum super colla boum
DĒ DŪRŌ FERRŌ
Ultima aetās dē dūrō ferrō est. Prōtinus omne nefās in mundum inrūpit. Quid est nefās? Nefās est scelus contrā deōs, quod fierī nōn dēbet. Fūgēre pudor vērumque fidēsque — pudor et vēritās et fidēs fūgērunt! In quōrum locum — audī ipsum poētam — vēnērunt fraudēsque dolusque īnsidiaeque et vīs et amor scelerātus habendī. Quid est fraus? Fraus est dolus quō alter dēcipitur. Nunc nautae vēla ventīs dabant et in flūctibus ignōtīs nāvigābant; nunc mēnsor cautus humum, quae anteā commūnis omnibus erat sīcut lūmen sōlis et āēr, longō līmite signāvit: “hoc meum est, illud tuum!” Quid est mēnsor? Mēnsor est quī terram mētītur et fīnēs inter agrōs dūcit. Nec terra tantum frūgēs dabat: hominēs in vīscera ipsīus terrae iērunt. Quid sunt vīscera? Vīscera sunt partēs intimae corporis — hominēs ergō quasi in ventrem mātris suae ferrō iērunt! Et ibi opēs effōdērunt quās terra prope umbrās īnfernās abdiderat: ferrum et aurum. Et Ovidius dīcit: iamque nocēns ferrum ferrōque nocentius aurum prōdierat, prōdit bellum, quod pugnat utrōque — bellum et ferrō et aurō pugnat! Vīvitur ex raptō: nōn hospes ab hospite tūtus est, nōn socer ā generō; etiam inter frātrēs grātia rāra est. Vir mortem uxōris exspectat, uxor mortem virī; novercae terribilēs venēna miscent. Quid est noverca? Noverca est uxor patris nova, nōn māter vēra — et in fābulīs semper crūdēlis! Fīlius ante diem patris annōs numerat: “quandō moriētur senex?” Victa iacet pietās! Et virgō Astraea, dea iūstitiae, ultima deōrum omnium, terrās caede madentēs relīquit. Nunc nūllus iam deus in terrā habitat.
- nefās (n indēcl) scelus contrā deōs
- fraus fraudis (f) dolus quō alter dēcipitur
- noverca -ae (f) uxor patris, nōn māter vēra
- venēnum -ī (n) malum quod necat, in cibō datum
Sīc quattuor aetātēs mundī fuērunt: aurea, argentea, aēnea, ferrea — ab optimā ad pessimam. Tū iūdicā, lēctor: cūr hominēs semper pēiōrēs fīunt? Estne culpa deōrum, an hominum ipsōrum? Ovidius nōn respondet — narrat. Sed nōndum fīnis malōrum est. Nam Iuppiter ex arce caelī omnia videt, et īra eius crēscit. Vīdit scelera aetātis ferreae; vīdit et ūnum hominem cēterīs scelerātiōrem: LYCĀONEM, rēgem Arcadiae — cuius nōmen Graecē “lupum” sonat. Quid fēcit Lycāōn? Quōmodo pūnītus est? Et cūr Iuppiter tōtum genus hūmānum aquīs dēlēre cōnstituit? Proxima fābula docēbit.
TEXTUS ORĪGINĀLIS
Metamorphōseōn I.89–93 et 107–112 — aurea aetās, verbīs ipsīus Ovidiī. Audī quam placidē versūs fluant, quasi flūmina illa lactis et nectaris:
Aurea prīma sata est aetās, quae vindice nūllō,
sponte suā, sine lēge fidem rēctumque colēbat.
poena metusque aberant, nec verba minantia fīxō
aere legēbantur, nec supplex turba timēbat
iūdicis ōra suī, sed erant sine vindice tūtī.
Et paulō post, dē vēre aeternō:
vēr erat aeternum, placidīque tepentibus aurīs
mulcēbant zephyrī nātōs sine sēmine flōrēs;
mox etiam frūgēs tellūs inarāta ferēbat,
nec renovātus ager gravidīs cānēbat aristīs;
flūmina iam lactis, iam flūmina nectaris ībant,
flāvaque dē viridī stillābant īlice mella.
- supplex -icis quī summissē rogat
- minor -ārī malum prōmittō, terreō
- arista -ae (f) summa pars frūmentī
- gravidus -a -um plēnus frūctū
Prefer paper? Metamorphoses I in printIntermediate · Imperial Restitution Press