LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Perseus et Andromeda

Volat iam Perseus — meministī fīnem capitulī proximī: iuvenis per āera veniēns, ālās pedibus gerēns, manū caput mīrum tenēns. Quis est? Fīlius Iovis et DANAĒS: nam Iuppiter ad Danaēn, in turrī clausam, aurō fēcundō dēscendit — sīc deus patrem fallit, sīc Perseus nātus est. Caput autem, quod fert, caput MEDŪSAE est, Gorgonis: fēminae quondam, cui prō capillīs ANGUĒS erant — et quisquis ōs eius aspicit, statim in SAXUM mūtātur. Vīvus lapis fit: sanguis dūrēscit, membra rigent, homō monumentum suī ipsīus fit. Unde Perseus id caput habeat, et cūr illī fēminae anguēs prō comīs fuerint — patientia, lēctor: sub fīnem capitulī ipse Perseus nārrābit. Nunc ventī discordēs eum per immēnsum ferunt, nunc hūc, nunc illūc, exemplō nūbis aquōsae: ter Arctōs gelidās vīdit, ter bracchia Cancrī — id est: ter ad septentriōnēs, ter ad merīdiem āctus est! Iamque diēs cadēbat: et veritus sē noctī crēdere — timuit noctī sē committere! — cōnstitit in ultimō occidentis orbe: in rēgnīs ATLANTIS.

  • anguis -is (m) serpēns, bēstia longa sine pedibus
  • rigeō -ēre dūrus et immōtus sum
  • discors -cordis inter sē pugnāns, contrārius
  • septentriōnēs -um (m pl) pars caelī frīgida, ubi Arctī sunt