Templa Aperta
Arcānum illud ultimum iam diū tēcum portās, lēctor — ā capitulō quārtō priōris volūminis, ubi puer in bibliothēcā Macellī deōs veterēs in Homērō invēnit et Sōlem in corde suō condidit. Vīdistī eum Chrīstiānum simulantem per tot annōs; vīdistī Epiphanīa ultima Viennae āctā; vīdistī haruspicēs in occultō. Nunc — mortuō Cōnstantiō, pūrgātā aulā, firmātō imperiō — nihil iam timendum supererat. Et Ammiānus rem ūnā sententiā aperit, quam lege attentē: nam in eā ūnum verbum est quod tē fulminis īnstar feriet:
- condō -ere, -didī in occultō pōnō
- supersum -esse reliquus sum
- attentē intentō animō
- īnstar (+gen) ad similitūdinem