LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Epistula ad Cōnstantium

Pōst diem illum maximum quid fēcit novus Augustus? Exercitum in Ītaliam dūxit? Bellum frātrī patruēlī indīxit? Nihil hōrum. Sēdit — et scrīpsit. Epistulam scrīpsit Cōnstantiō: rem difficiliōrem omnī proeliō. Cōgitā enim quid scrībendum esset: “mīlitēs tuī mē Augustum fēcērunt; ego nōluī; accēpī tamen; tū aequō animō ferās.” Quis umquam tālia fēlīciter scrīpsit? Ūnō verbō superbō bellum cīvīle accenditur; ūnō verbō humilī imperium āmittitur et vīta. Iūliānus viam mediam quaesīvit — et epistulam eius, rem inaudītam, Ammiānus magnā ex parte ipsīs verbīs servāvit. Iam nōn Ammiānum sōlum, sed Iūliānum ipsum prīmā persōnā loquentem audiēs. In capitulō sextō “ego” nārrantis audīvistī; nunc “ego” herōis ipsīus audī:

  • patruēlis -is (m) patruī fīlius
  • indīcō -ere, -dīxī pūblicē dēnūntiō
  • aequus animus mēns tranquilla
  • accendō -ere īnflammō
  • inaudītus -a -um numquam anteā audītus