Respōnsum Superbum
Cōnstantius epistulam accēpit — et lēgit, ut trāditur, ārdēns īrā: nōn sōlum quod lēgēbat eum offendēbat, sed quod legere omnīnō dēbēbat: Caesar suus, puer suus, discipulus ille barbātus, sēcum dē titulō Augustī agēbat quasi pār cum parī! Prīmus impetus fuit — mōs aulae — poena: sed Iūliānus procul erat, et exercitus Gallicus cum eō. Īra igitur in calliditātem vertit sē. Lēgātōs Iūliānī — Pentadium nostrum et Eutherium — audītōs sine respōnsō gravī dīmīsit, et suum lēgātum in Galliās mīsit: Leōnam quaestōrem, virum honestum et prūdentem, litterās portantem quae speciē clēmentēs, rē ferrō dūriōrēs erant. Quid in eīs scrīptum esset, lege ipsīs verbīs — et vocābulum ūnum, quod tibi statim in oculōs saliet, dīligentissimē nōtā:
- offendō -ere animum laedō
- pār cum parī aequus cum aequō
- calliditās -ātis (f) astūtia, ars vafra
- dīmittō -ere abīre sinō
- vocābulum -ī (n) verbum, nōmen