LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Diēs Novissimus

EgrediēnsMt 24,1–14 Iēsūs dē templō, discipulī eī aedificia templī ostendunt. Sed ille dīcit: “Vidētis haec omnia? Āmēn dīcō vōbīs, nōn relinquētur hīc lapis super lapidem quī nōn dēstruātur.” Deinde in monte sedentem discipulī sēcrētō interrogant: “Quandō haec erunt? et quod signum adventūs tuī et cōnsummātiōnis saeculī?” Cōnsummātiō saeculī est fīnis huius mundī. Iēsūs respondet: “Vidēte nē quis vōs sēdūcat. Multī enim venient in nōmine meō dīcentēs: ‘Ego sum Chrīstus'; et multōs sēdūcent. Audītūrī estis bella et rūmōrēs bellōrum; sed nōndum est fīnis. Cōnsurget enim gēns in gentem et rēgnum in rēgnum, et erunt pestilentiae et famēs et terrae mōtūs per loca. Haec omnia initium sunt dolōrum. Et quia abundābit inīquitās, refrīgēscet cāritās multōrum. Quī autem persevērāverit usque in fīnem, hic salvus erit. Et praedicābitur hoc ēvangelium rēgnī in ūniversō orbe, et tunc veniet fīnis.”

  • aedificium -ī (n) quod aedificātum est, domus
  • dēstruō -ere dīruō, ēvertō (opp. aedificō)
  • adventus -ūs (m) id quod venīre est
  • cōnsummātiō -ōnis (f) fīnis, complētiō
  • saeculum -ī (n) aetās, mundus hic
  • sēdūcō -ere in errōrem dūcō, fallō
  • rūmor -ōris (m) fāma, sermō vulgī
  • pestilentia -ae (f) morbus quī multōs necat