Sēminātor
IterumMk 4,1–9 Iēsūs ad mare docēbat. Magna turba ad eum veniēbat; itaque Iēsūs in nāvem ascendit et in marī sedēbat, turba autem in lītore stābat. Multa in parabolīs docēbat. Quid est parabola? Parabola est fābula quae aliud significat. Iēsūs ita docēbat: “Audīte! Ecce, seminātor exit et sēmen serit. Dum serit, aliud sēmen circā viam cadit; avēs veniunt et id comedunt. Aliud in loca petrōsa cadit, ubi terra nōn multa est: statim oritur, sed rādīcem nōn habet; ubi sōl ārdet, exārēscit. Aliud inter spīnās cadit; spīnae crēscunt et id suffōcant. Sed aliud in terram bonam cadit et frūctum affert: aliud trīgintā, aliud sexāgintā, aliud centum.” Deinde clāmat: “Quī habet aurēs, audiat!”
- seminātor -ōris (m) quī sēmen serit
- serō -ere sēmen in terram iaciō
- avis -is (f) animal quod volat
- petrōsus -a -um saxīs plēnus, dūrus
- rādīx -īcis (f) pars plantae sub terrā
- ārdeō -ēre flammā ūror, calcō
- exārēscō -ere āridus fīō, siccor