LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Diēs Novissimus

CumMk 13,1–8 Iēsūs ē templō ēgrederētur, ūnus ex discipulīs dīcit: “Magister, aspice quālēs lapidēs et quālēs strūctūrae!” Iēsūs respondet: “Vidēsne hās magnās aedificātiōnēs? Nōn relinquētur lapis super lapidem quī nōn dēstruātur.” Posteā, cum in monte Olīvārum contrā templum sedēret, Petrus et Iacōbus et Iōannēs et Andrēās sēparātim rogant: “Dīc nōbīs: quandō ista fīent, et quod signum erit?” Iēsūs incipit dīcere: “Vidēte nē quis vōs sēdūcat. Multī enim in nōmine meō venient dīcentēs: Ego sum — et multōs sēdūcent. Cum audiveritis bella, nōlīte timēre: oportet haec fierī, sed nōndum fīnis est. Exsurget enim gēns contrā gentem et rēgnum contrā rēgnum; erunt terraemōtūs et famēs. Initium dolōrum haec sunt.”

  • strūctūra -ae (f) opus aedificātum
  • aedificātiō -ōnis (f) moles exstrūcta
  • dēstruō -ere dīruō, ēvertō
  • sēparātim sēorsum, prīvātim
  • sēdūcō -ere in errōrem indūcō
  • bellum -ī (n) armōrum contentiō
  • oportet necesse est, decet