Cēna Dominī
DuōbusMk 14,1–11 diēbus ante Pascha, summī sacerdōtēs quaerēbant quōmodo Iēsum dolō tenērent et occīderent. Cum autem in domō Simōnis leprōsī recumberet, mulier venit alabastrum unguentī pretiōsī ferēns; et, frāctō alabastrō, unguentum super caput eius effūdit. Quīdam indignē ferēbant: “Ut quid haec perditiō? Poterat enim hoc unguentum plūs quam trecentīs dēnāriīs vēnīre et pauperibus darī.” Sed Iēsūs: “Sinite eam; bonum opus in mē operāta est. Pauperēs semper vōbīscum habētis, mē autem nōn semper. Quod habuit, fēcit: praevēnit corpus meum in sepultūram unguere.” Tunc Iūdās Iscariōtēs, ūnus ex Duodecim, ad sacerdōtēs abiit ut eum trāderet; illī gāvīsī sunt et pecūniam prōmīsērunt.
- Pascha -atis (n) diēs fēstus Iūdaeōrum
- dolus -ī (m) fraus, īnsidiae
- recumbō -ere ad mēnsam accumbō
- alabastrum -ī (n) vās unguentī
- unguentum -ī (n) liquor odōrātus
- effundō -ere forās fundō, spargō
- perditiō -ōnis (f) iactūra, damnum