Tū es Chrīstus
InMk 8,1–10 illīs diēbus iterum magna turba cum Iēsū erat, nec habēbat quod mandūcāret. Iēsūs igitur discipulōs convocat: “Misereor huius turbae, quia iam trīduum mēcum manet nec cibum habet. Sī eōs iēiūnōs dīmittam, in viā dēficient.” Discipulī respondent: “Unde in sōlitūdine tot pānēs habēre poterimus?” Iēsūs rogat: “Quot pānēs habētis?” “Septem,” inquiunt. Tunc turbam iubet in terrā discumbere; septem pānēs accipit, grātiās agit, frangit et discipulīs dat, et illī turbae appōnunt. Paucōs quoque pisciculōs habent. Omnēs mandūcant et saturantur, et septem sportās fragmentōrum tollunt. Erant autem quasi quattuor mīlia.
- trīduum -ī (n) spatium trium diērum
- iēiūnus -a -um quī nihil ēdit, ientāculō carēns
- dēficiō -ere vīribus dēstituor, cadō
- sōlitūdō -inis (f) locus dēsertus, vāstus
- discumbō -ere ad cibum recumbō
- appōnō -ere ante aliquem pōnō
- pisciculus -ī (m) parvus piscis