LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Quīnque Pānēs

ApostolīMk 6,30–34 ad Iēsum revertuntur et omnia quae ēgerant docuerantque eī nārrant. Iēsūs autem, cum tantam multitūdinem venīre et redīre vidēret, discipulīs dīcit: “Venīte sēorsum in locum dēsertum et paulum requiēscite.” Itaque nāvem cōnscendunt ut sēcēdant. Sed turbae, ubi eōs abīre vident, per terram concurrunt et priōrēs ad locum perveniunt. Iēsūs igitur, ē nāve ēgressus, magnam turbam videt; et misertus est eōrum, quia erant sīcut ovēs pāstōrem nōn habentēs. Coepit ergō eōs multa docēre.

  • revertor -ī redeō, retrō eō
  • sēorsum sēparātim, in locō sēcrētō
  • requiēscō -ere quiētem capiō, cessō
  • cōnscendō -ere in nāvem ascendō
  • sēcēdō -ere ā turbā recēdō
  • concurrō -ere ūnā currendō conveniō
  • misereor -ērī dolōre aliēnō moveor