Nisibis Trādita
Fāma tabellāriōs praegrediēns — “index trīstiōrum cāsuum vēlōcissima” — per prōvinciās volitābat et gentēs; et omnium maximē Nisibēnōs “acerbō dolōre perculsit, cum urbem Sapōrī dēditam conperissent.” Nisibis enim ōderat rēgem et ab eō timēbātur: ter eam Sapor obsēderat, ter ab eius mūrīs cum fūneribus suōrum discesserat — “recolentēs quae adsiduē pertulerit fūnera, eam saepius oppugnāre cōnātus.” Et cōnstābat — Ammiānus ipse iūdicat — “orbem eōum in diciōnem potuisse trānsīre Persidis, nisi haec cīvitās habilī sitū et moenium magnitūdine restitisset”: Oriēns tōtus stetit, quia haec ūna urbs stetit. Miserī tamen spē exiguā sustinēbantur: imperātor, vel suā sponte vel precibus exōrātus, urbem certē retinēbit, “orientis firmissimum claustrum” — seram illam tōtīus Orientis. Nōndum sciēbant sēram iam vēnditam esse. Iter deinde festīnātum est, et “Nisibī cupidē vīsā” — cupidē: quis nōn cuperet vidēre urbem invictam? — extrā urbem statīva castra prīnceps posuit; rogātusque ēnīxē multiplicī plēbe precante ut palātium mōre prīncipum ingressus habitāret, pertināciter reluctātus est — “ērubēscēns, agente sē intrā mūrōs, urbem inexpugnābilem īrātīs hostibus trādī.” Lege iterum: ērubēscēns. Ipse quoque, quī vēndiderat, intrā moenia vēndita habitāre nōn sustinuit; pudor ante portās mānsit, etiam ubi fidēs intrāverat.
- tabellārius -ī (m) litterārum portitor
- recolō -ere memoriā repetō
- claustrum -ī (n) sera, mūnīmentum claudēns
- ērubēscō -ere pudōre rubeō