LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Purpura Aliēna

Nec fuit post haec lāmentīs aut flētibus locus. Corpus, prō cōpiā rērum et temporis cūrātum, ita compositum est “ut, ubi ipse ōlim statuerat, conderētur.” Ubi ipse statuerat: Tarsī. Memineris prīmī capitulī, veterāne: Antiochīae discēdēns scrīpserat ad Memorium praesidem, Tarsī sē hiemātūrum; et Ammiānus tum addiderat, corpus eius illūc relātum esse. Nunc vidēs unde illa prōvidentia: ipse ōlim cōnstituerat, sī caderet, ibi condī. Homō quī successōrem sēcrētō parāverat, sepulcrum quoque parāverat: testāmenta eius omnia iam solvuntur. Sed vīvīs nōn licuit lūgēre. Hostēs ex omnī latere circumfūsī erant; et prīncipiō lūcis secūtae — diēs erat quīntum Kalendās Iūliās — ducēs exercitūs, advocātīs legiōnum prīncipiīs et turmārum, “super creandō prīncipe cōnsultābant.” In mediā Perside, ēsuriēns et circumsessus, exercitus Rōmānus imperātōrem quaerēbat. Studia statim discissa sunt: Arintheus et Victor et ē palātiō Cōnstantiī residuī suum quendam scrūtābantur; contrā Nevitta et Dagalaifus procerēsque Gallōrum virum ex commīlitiō suō. Vetus vulnus: aula contrā castra, Oriēns contrā Galliās — eaedem factiōnēs quae Iūliānum ōlim inter sē trīvērunt, nunc dē hērēde eius certābant. Tum — quod nēmō exspectāverat — nūllā variante sententiā itum est voluntāte omnium in SALLUSTIUM: praefectum illum Orientis, senem sapientem. Omnēs ūnum cōnsēnsērunt. At ille morbōs causātus est et senectūtem, dēstinātius reluctāns. Et tum mīles quīdam honōrātior, videns eum vērē nōlle, vōcem ēmīsit quae sōla in illō tumultū sapientiam habuit:

  • circumsessus -a -um undique obsessus
  • commīlitium -ī (n) commūnis mīlitia
  • terō -ere, trīvī premendō cōnsūmō
  • causor -ārī ut causam praetendō