Ante Ctēsiphontem
Aciēs Persica quālis stāret, audī — nam Ammiānus eam oculīs suīs mēnsus est. In fronte Persae obiēcērunt cataphractōrum equitum turmās “sīc cōnfertās, ut lāmminīs coaptātī corporum flexūs splendōre praestringerent occursantēs obtūtūs”: tam dēnsī stābant ut ferrī fulgor, cum corpora flectērent, oculōs spectantium praestringeret — aciēs quam vidēre ipsum vulnus erat. Equī omnēs operīmentīs scorteīs dēfēnsī; post eōs manipulī peditum, scūtīs oblongīs et curvīs, vīmine et coriīs crūdīs textīs, contēctī; post hōs elephantī, “gradientium collium speciē” — collēs quī ambulant — “mōtūque inmānium corporum propinquantibus exitium intentantēs, documentīs praeteritīs formīdātī”: nam quid elephantī semel fēcissent, exercitus meminerat. Contrā haec Iūliānus aciem suam ita dīgessit ut litterātum decēbat: “secundum Homēricam dispositiōnem” — ex Īliade! Catervās enim peditum īnfirmiōrēs mediō inter aciēs locāvit, nē aut prīmae cēdentēs cūnctōs sēcum āverterent, aut reiectae postrēmō sine cūstōde terga verterent: quod Homērus dē Nestore docuerat, Iūliānus in pulvere Persicō fēcit. Liber iterum arma regit: apud Pīrisabōram Scīpiō portam dedit, hīc Homērus aciem. Ipse autem cum levis armātūrae auxiliīs “per prīma postrēmaque discurrēns” — ubīque, ut prōmīserat: imperātor et antesignānus et conturmālis.
- praestringō -ere hebetō, obtundō (oculōs)
- scorteus -a -um ē coriō factus
- intentō -āre minanter ostendō
- dīgerō -ere, -gessī in ōrdinem dispōnō