Antiochīa
Fortūna — sīc Ammiānus hunc annum aperit — imperātōrī quasi cornūcōpiam mundānam gestāns cūncta prōspera dēferēbat: pāx domī, quiēs in fīnibus, populī omnēs in laudēs eius accēnsī. Sed Iūliānus noster pāce numquam contentus erat: iam trāns Euphrātēn spectābat, ad Sapōrem rēgem Persārum, hostem antīquum imperiī. Bellum igitur parāns — sed mōre suō, ut omnia: nihil temere, omnia perpēnsa — Cōnstantīnopolim relīquit et Antiochīam profectus est, urbem Syriae maximam, unde bella Persica administrārī solent. Audī quōmodo discesserit — et nōtā verbum ultimum sententiae, quod tenerum est:
- cornūcōpia -ae (f) cornū cōpiae plēnum
- quiēs -ētis (f) pāx, silentium
- temere sine cōnsiliō
- perpendō -ere, -pēnsus dīligenter pōnderō
- tener -era -erum mollis, amāns