Barba Contempta
Hiems Antiochīae longa erat, et duo mundī, quōs capitulō superiōre vīdistī sē mūtuō spectāre, iam apertē collīdēbantur. Initium — mīrāberis — nōn barba fuit, sed pānis. Nam Iūliānus, “populāritātis amōre,” ut Ammiānus dīcit, “vīlitātī studēbat vēnālium rērum”: pretia rērum vēnālium ēdictō dēprimere cōnātus est, ut plēbī placēret. Cōnsilium benignum — sed perīculōsum: nam pretia iussū pressa, “secus quam convenit ōrdināta,” inopiam gignere solent et famem. Mercātōrēs enim, ubi vēndere sine lucrō iubentur, nōn vēndunt: cēlant. Ōrdō Antiochēnsis apertē mōnstrābat id fierī nōn posse; ille ā prōpositō nusquam dēclīnābat. Et hīc Ammiānus comparātiōnem pōnit omnium quās umquam scrīpsit dūrissimam: “Gallī similis frātris — licet incruentus.” Similis Gallō frātrī! Illī monstrō purpurātō, quod Antiochīam eandem terrōre implēverat! Sed nōtā et alterum verbum: incruentus. Obstinātus ut Gallus — sine sanguine tamen. Etiam ubi dūrissimē culpat, lībra Ammiānī pondera sua servat. Computātor noster, quī culpam suam decem lībrīs aurī numerāre scīvit, numerāre nesciēbat hoc ūnum: pretium pānis nōn pārēre ēdictīs. Prīma haec pugna fuit — et ex eā rīsus nātus est, et ex rīsū liber, quālem nēmō imperātōrum ante scrīpserat nec posteā scrīpsit.
- collīdō -ere inter sē cōnflīgō
- vīlitās -ātis (f) pretium parvum
- vēnālis -e quod vēnditur
- cēlō -āre occultō, abscondō
- obstinātus -a -um prōpositī tenāx
- incruentus -a -um sine sanguine