LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Ad Argentorātum

Diēs magnus sīc incipit: sōl oritur “radiīs rutilantibus” — id est rubrīs, quasi ignis — et tubae canunt. Quid est tuba? Tuba est cornū mīlitāre: sonus eius mīlitēs vocat. Peditēs lentīs passibus ē castrīs ēdūcuntur; ad latera eōrum equitēs prōcēdunt, et inter equitēs — cataphractāriī. Quid est cataphractārius? Cataphractārius est eques ferrō tōtus tēctus: nōn caput modo et pectus, sed tōtum corpus — et equus quoque ferrum gerit! Verbum Graecum est, et rēs “formīdābile genus armōrum,” ut Ammiānus dīcit: genus armōrum quod timōrem facit. Iūxtā eōs sagittāriī equitant, quī sagittīs procul feriunt.

  • rutilāns -antis ruber ut ignis
  • tuba -ae (f) cornū mīlitāre
  • pedes -itis (m) mīles quī pedibus it
  • passus -ūs (m) gradus itineris
  • cataphractārius -ī (m) eques ferrō tōtus tēctus
  • sagittārius -ī (m) quī sagittīs pugnat