Pōns in Rhēnō

Germānicō bellō cōnfectō, multīs dē causīs Caesar statuit sibi Rhēnum esse trānseundum. Quārum illa fuit iūstissima: cum vidēret Germānōs tam facile impellī ut in Galliam venīrent, suīs quoque rēbus eōs timēre voluit — ut intellegerent et posse et audēre populī Rōmānī exercitum Rhēnum trānsīre! Timor prō timōre: quī aliēna invādit, discat sua tremere. Accessit alia causa: equitātus ille Usipetum, quī proeliō nōn interfuerat, trāns Rhēnum in fīnēs Sugambrōrum sē recēperat. Ad quōs cum Caesar nūntiōs mīsisset quī dēditiōnem postulārent, respondērunt superbē: “Populī Rōmānī imperium Rhēnus fīnit! Sī tē invītō Germānōs in Galliam trānsīre nōn aequum putās — cūr tuī quicquam imperiī trāns Rhēnum postulās?” Callidum respōnsum! Sed Caesar mox ostendet imperiō Rōmānō rīpam nōn esse.
- impellō -ere pellō, moveō ad
- intersum -esse adsum, particeps sum
- fīniō -īre fīnem faciō
- rīpa -ae (f) margō flūminis