Vōx in Dēsertō
IamMt 3,1–12 Iēsūs adultus est. Sed prīmum alius vir venit: Iohannēs, prophēta. In dēsertō habitat. Quid est dēsertum? Dēsertum est locus sōlus, sine urbibus, sine agrīs. In dēsertō nūlla urbs est, nūllus ager, paucī hominēs. Iohannēs ibi sōlus habitat et Deum exspectat. Ibi Iohannēs vestem asperam ex pilīs camēlī gerit, et locustās et mel silvestre edit. Camēlus est magna bēstia, quae in dēsertō vīvit. Vestis Iohannis nōn est mollis sed aspera et dūra. Quid edit Iohannēs? Locustās edit et mel. Locusta est parva bēstiola; mel est cibus dulcis. Cibus eius simplex est, nōn lautus. Ad eum multī hominēs ex omnī regiōne veniunt, quia verba eius mīra sunt. Iohannēs eōs ad paenitentiam vocat. Iohannēs magnā vōce clāmat: “Paenitentiam agite! Rēgnum caelōrum prope est!”
- adultus -a -um iam vir, nōn puer
- dēsertum -ī (n) locus sōlus
- vestis -is (f) quod corpore gerimus
- asper -era -erum dūrus, nōn mollis
- mollis -e tener, nōn dūrus
- camēlus -ī (m) bēstia dēsertī
- locusta -ae (f) parva bēstiola
- mel, mellis (n) cibus dulcis