LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Obsessus apud Senonās

Senonēs oppidum parvum est, mūrīs veteribus cīnctum. Ibi Caesar hiemat — sed nōn ōtiōsus. Ammiānus scrībit eum “bellōrum inundantium mōlem umerīs suīs vehere”: quasi mōlem aquārum inundantium, ita mōlem bellōrum umerīs portat! Cūrae multiplicēs eum scindunt: mīlitēs aluntur aegrē, praesidia dispōnenda sunt, hostēs ubīque. Et pars maxima exercitūs procul in aliīs oppidīs hiemat. Apud Caesarem ipsum paucī manent — paucissimī. Hoc barbarī quoque sciunt. Nam et barbarī explōrātōrēs habent.

  • cingō -ere, cīnctus circumdō
  • ōtiōsus -a -um sine labōre, quiētus
  • inundō -āre (aqua) superfluō
  • mōlēs -is (f) magnum pondus
  • multiplex -icis multās partēs habēns
  • explōrātor -ōris (m) quī hostium rēs occultē quaerit