Trecenta Mīlia

Cum Caesar dē imprōvīsō celeriusque omnium opīniōne vēnisset, Rēmī — quī proximī Galliae ex Belgīs sunt — statim lēgātōs ad eum mittunt: Iccium et Andebrogium, prīmōs cīvitātis. Quid est dē imprōvīsō? Dē imprōvīsō est subitō, nōn exspectātus. Lēgātī dīcunt: “Nōs nostraque omnia in fidem atque potestātem populī Rōmānī permittimus. Nōs cum reliquīs Belgīs nōn cōnsēnsimus, nōn coniūrāvimus! Parātī sumus et obsidēs dare et imperāta facere et oppidīs recipere et frūmentō iuvāre.” Ūna cīvitās Belgārum amīca — cēterae omnēs in armīs!
- dē imprōvīsō subitō, nōn exspectātus
- opīniō -ōnis (f) quod multī putant
- cōnsentiō -īre idem sentiō
- imperātum -ī (n) id quod imperātur
- cōnsēdērunt (cōnsīdō) locum capiunt et manent
- expulērunt (ex + pellō) ex fīnibus pellunt