LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Venetī

Hīs rēbus gestīs, cum omnibus dē causīs Caesar pācātam Galliam exīstimāret — superātīs Belgīs, expulsīs Germānīs, victīs in Alpibus Sedūnīs — initā hieme in Illyricum profectus est. Et subitō bellum novum in Galliā coortum est! Quid est coorīrī? Coorīrī est subitō nāscī, exsurgere. Eius bellī haec fuit causa. Pūblius Crassus adulēscēns cum legiōne septimā proximus mare Ōceanum in Andibus hiemābat. Quod in hīs locīs inopia frūmentī erat, praefectōs tribūnōsque mīlitum complūrēs in fīnitimās cīvitātēs frūmentī causā dīmīsit — in quō numerō Quīntus Velānius cum Titō Siliō in Venetōs missus est. Meministīne? Dīxī tibi in capitulō octāvō: nōmen Venetōrum memoriā tenē!

  • coorior -īrī subitō nāscor
  • praefectus -ī (m) quī reī praepositus est
  • dīmittō -ere in variās partēs mittō
  • coortum (coorior) subitō ortum