LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Galba in Alpibus

Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Servium Galbam cum legiōne duodecimā — quam iam nōvistī ex proeliō Nervicō! — et parte equitātūs in Nantuātēs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quōrum fīnēs ā lacū Lemannō ad summās Alpēs pertinent. Causa mittendī haec fuit: iter per Alpēs, quō magnō cum perīculō magnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patefierī volēbat. Quid est portōrium? Portōrium est pecūnia quae prō trānsitū solvitur. Montānī enim ā mercātōribus pretium viae exigēbant! Galba, secundīs aliquot proeliīs factīs, pāce factā, cōnstituit in vīcō Veragrōrum quī appellātur Octodūrus hiemāre. Quī vīcus in valle nōn magnā positus altissimīs montibus undique continētur.

  • portōrium -ī (n) pecūnia prō trānsitū
  • patefīō -fierī apertus fīō
  • montānus -ī (m) quī in montibus habitat
  • vīcus -ī (m) parvum oppidum
  • vīcō (vīcus) parvō oppidō
  • positus (pōnō) quem ibi pōnimus