Timor in Castrīs

Vesontiō — oppidum maximum Sēquanōrum. Ibi omnium rērum quae ad bellum ūsuī sunt summa facultās est. Et nātūra ipsa oppidum mūnit: flūmen Dubis quasi circinō circumductum paene tōtum oppidum cingit! Quid est circinus? Circinus est īnstrūmentum quō circulōs dūcimus. Quid est cingere? Cingere est circumdare, in orbe claudere. Nūntiātur Ariovistum ad occupandum Vesontiōnem contendere. Caesar celeritāte incrēdibilī — nocturnīs diurnīsque itineribus — prior pervenit et oppidum occupat!
- ūsuī esse ūtile esse
- circinus -ī (m) īnstrūmentum circulōrum
- cingō -ere circumdō
- prior -ius ante alterum