LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

FLŪMEN DĪVISUM

Croesus Lydōrum rēx in Asiā Minōre summam potentiam habet. Lydī autem sunt populus dītissimus. In rēgnō Croesī sunt montēs aureī. In rēgnō Croesī sunt flūmina quae aurum vehunt. Mercātōrēs ex omnibus terrīs ad Lydiam veniunt. Omnēs dīvitiās Croesī admīrantur. Omnēs dīcunt: “Dīves sicut Croesus!”

  • Lydī -ōrum (m) populus quī Lydiam
  • incolit
  • dītissimus -a -um maximē dīves
  • rēgnum -ī (n) terra quam rēx regit
  • aureus -a -um quī ex aurō factus est
  • aurum -ī (n) metāllum flāvum et
  • pretiōsissimum
  • vehō -ere ferō, portō