LATIN DICTIONARYLexicon Latīnum

Oppida Ārdent

Flammae ubīque sunt! Tōta terra Helvētiōrum ārdet. Quid est ārdēre? Ārdēre est igne cōnsūmī. Oppida ārdent. Quid est oppidum? Oppidum est locus mūnītus ubi multī hominēs habitant. Vīcī ārdent. Quid est vīcus? Vīcus est parvum oppidum sine mūrīs, locus paucōrum aedificiōrum. Etiam singulae domūs ārdent. Quis haec omnia incendit? Hostēsne? Minimē! Helvētiī ipsī sua incendunt!

  • flamma -ae (f) pars ignis quae lūcet
  • ārdeō -ēre igne cōnsūmor
  • oppidum -ī (n) locus tūtus ubi multī habitant
  • vīcus -ī (m) parvum oppidum sine mūrīs
  • mūnītus -a -um firmus et tūtus; mūrum habet